Ducatus Pscoviensis
Caput: Pscovia
Gestio
Populus
Ducatus Pscoviensis[1][2] (Russice Псковское княжество, tr. Pskovskoe knjažestvo), seu Ducatus Plescoviensis,[3] erat terra ad Velicam fluvium lacumque Peipus, metropolim habens Pscoviam (Plescoviam).
HistoriaRecensere
Terra Pscoviensis, dein res publica Pscoviensis (Russice Псковская республика, tr. Pskovskaja respublica) facta, initio ad rem publicam feudalem Novogardiensem pertinebat. Anno 1137 Vsevolodus Mstislai filius, dux Novogardiensis inter annos 1117 et 1136 et dux Pscoviensis annis 1137–1138, ducatum Pscoviensem sui iuris condidit. Ab anno 1265 ad annum 1299 dux Pscoviensis fuit Timotheus (Daumantas), Lituanicus, qui anno 1263 in conspiratione contra Mendogum (Mindaugas), ducem Litianiae, participaverat, et vindictam filii eius cursu Pscoviam effugit. Timotheus, qui annis 1281–1299 etiam dux Polotiensis erat, victorias contra feudales Lituanicos (annis 1266 et 1267) atque equitos Livonicos (annis 1268, 1269 et 1299) expedivit, Pscoviam muro novo lapidaeo fortificavit. Anno 1348 independentia rei publicae Pscoviensis de iure recognita est a Novogardia Magna. Anno 1510 res publica Pscoviensis autem omnino ad regnum Russicum adiuncta est. Dein, iam saecula post, Ducatus Pscoviensis (Plescoviensis) inter partes Russiae ("Moscoviae") numerabatur.[1][3]
FonsRecensere
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 Rerum Moscoviticarum auctores varii, Francofurti, 1600, p. 162
- ↑ I. Martinov, Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus , Bruxellis, 1863, p. 15
- ↑ 3.0 3.1 P.A. comes de Gattenburg, A. Hingerle, Mappae geographicae explicatio..., Viennae, 1726, p. 88; A. Kalckstein, Notitia philosophiae historica in tres libros divisa, liber tertius, Wratislaviae, 1725, p. 305
Nexus externusRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Pscoviensem spectant. |