Ducatus Smolenscensis
Ducatus Smolenscensis[1] (Russice Смоленское княжество, tr. Smolenskoe knjažestvo) fuit ducatus Ruthenicus in territorio ad fluxum superiorem Danapris, metropolim habens Smolenscum.
Caput: Smolenscum
Gestio
Populus
Tabula aut despectus
Historia
recensereDucatus Smolenscensis factus est independens circa annum 1130, cum nepote Vladimiri Monomachi Rostislao duce. Regimen Rostislai, quod ab anno 1127 ad annum 1157 duravit, fuit tempus potestatis maximae pro Ducatu Smolenscensi. Fine saeculi duodecimi, cum nepotibus Rostislai ducibus, Ducatus Smolenscensis divisus est in ditiones nonnullas, et initio saeculi quindecimi a duce Vitoldo Lituanico occupatus est. Terrae Smolenscenses factae sunt pars Magni Ducatus Lituaniae. Smolenscum et territorium priscum Ducatus Smolenscensis omnino ad Russiam adiuncta sunt secundum pacificationem Andrusoviensem anni 1667.
Fons
recensereNota
recensere- ↑ Ioannis Christophori Bekmann(de) Historia Orbis Terrarum, Geographica et Civilis..., 1707, p. 218, Laurentii Christophori Mizler(de) Historiarum Poloniae et magni ducatus Lithuaniae scriptorum ... collectio, vol. II, Varsaviae 1769, pp. 234, 422, Georgii David(cs) SI Status modernus Magnae Russiae seu Moscoviae (1690), 1965, pp. 54, 90; Documenta Pontificum Romanorum historiam Ucrainae illustrantia (1075-1953): 1700-1953, 1954, p. 138; Ioannis Dlugossii Annales..., vol. X, pars I, 1985, p. 439; Rerum Moscoviticarum auctores varii, unum in corpus nunc primum congesti..., Francofurti 1600, pp. 160-161; Michael Wendelin Mniszech, Kazimierz Wielki, Varsoviae 1805, p. 221.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ducatum Smolenscensem spectant. |
Czernihoviensis • Galiciensis et Volhyniensis • Iaroslaviensis • Kioviensis • Lituanicus • Moscuensis • Novogardiensis • Novogardiensis Inferior • Pereaslaviensis • Polotiensis • Pscoviensis • Resaniensis • Rostoviensis • Severiensis • Smolenscensis • Susdaliensis • Tmutaracanensis • Tueriensis • Turoviensis • Volodimiriensis