Vladimirus II Monomachus

Wikidata-logo.svg Vladimirus II Monomachus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1053;
Obitus: 19 Maii 1125; Kiovia
Patria: Russia Kioviensis

Officium

Officium: Prince of Chernigov, dux Kioviensis
Munus: scriptor, military leader, politicus

Consociatio

Religio: Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiae Orthodoxae

Familia

Genitores: Vsevolod I of Kiev; Monomacha
Coniunx: Gytha of Wessex
Proles: Mstislav I of Kiev, Yaropolk II of Kiev, Viacheslav I of Kiev, Euphemia of Kiev, Georgius Longimanus, Q4056710, Andrzej Włodzimierzowic, Iziaslav, Sviatoslav, Roman Włodzimierzowic, Maritsa Vladimirovna, Q62781065
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: Saint Sophia Cathedral

Vladimirus II Monomachus[1] (Ruthenice antiqua: Володимиръ Мономахъ, Russice: Владимир II Мономах, Ucrainice: Володимир II Мономах; natus anno 1053, mortuus 19 Maii 1125 prope Kioviam) erat dux Ruthenicus, filius ducis Vsevolodi Iaroslai filii. Cognominatus est Monomachus secundum nomen gentile matris suae, fortasse filiae imperatoris Constantinopolitani Constantini IX Monomachi.

Victor Vasnetsov Requies magni ducis Vladimiri Monomachi post venaturam

Vladimirus Monomachus annis ab 1066 ad 1073 dux Rostoviensis, et annis ab 1073 ad 1078 dux Smolenscensis erat. Anno 1078, cum pater eius Vsevolodus factus est magnus dux Kioviensis (i.e., monarcha princeps Rutheniae), Vladimirus factus est dux Czernihoviensis. Anno 1094, ad cessionem Czernihoviae subactus, factus est dux Pereaslaviae. Ducatus Pereaslaviensis saepe a nomadis appugnabatur, contra quos Vladimirus Monomachus prospere bellabat. Opinatus est, duces Rutheniae contra inimicos terrae illius communiter pugnare debuerunt, unitas Rutheniae firmanda fuit. Quam opinionem in conciliis ducum proposuit. Anno 1113, Vladimirus Monomachus factus est magnus dux Kioviensis, quod solium ad mortem suam tenuit.

Legislator fuit, et scriptor. Creavit opusculum didascalicum, nunc Instructio Vladimiri Monomachi (Russice: "Поучение Владимира Мономаха"; Ucrainice: "Повчання Володимира Мономаха") vocatur. Quod opus aestimatum est ut magni valoris monumentum litterarum Ruthenicarum antiquarum.

NotaeRecensere

  1. "Vladimirus II Monomachus" (I. Kulczynski, Specimen Ecclesiae Ruthenicae, p. 350); "Volodimirus Monomachus" (S. Vizardelli, Dissertatio de origine christianae religionis in Russia, p. 131): "Vladimirus (Wlodimirius, Volodimirus, Vsevolodi filius) Monomachus" (O. Baran, Monumenta Ucrainae historica, tom. II., p. 357).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum II Monomachum spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica