Ducatus Pereaslaviensis[1] (Ucrainice Переяславське князівство, tr. Perejaslavs'ke knjazivstvo) fuit ducatus Ruthenicus, metropolim habens Pereaslaviam. In meridie-oriente Rutheniae (in parte media Ucrainae hodiernae) ad ripam sinistram Danapris accolasque eius Sulam, Psolam et Vorsclam locabatur, cum ducatibus Kioviensi in occidente et Czernihoviensi in septentrione atque cum "locis desertis" in oriente meridieque conterminus. Saeculo undecimo formatus, post invasionem Mongolo-Tatarorum anni 1239 in potestatem Ordae Aureae positus est. In confinio saeculorum tertii decimi et quarti decimi terrae ducatus Pereaslaviensis autem cum ducatu Kioviensi coniunctae sunt, eocum medio saeculo quarto decimo in Magnum Ducatum Lituaniae inclusae.

Wikidata Ducatus Pereaslaviensis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Locus: 50°3′58″N 31°26′32″E
Caput: Pereaslavia

Gestio

Tabula aut despectus

Ducatus Pereaslaviensis: situs
Ducatus Pereaslaviensis: situs

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ducatum Pereaslaviensem spectant.