Loca deserta vel Campus desertus (Polonice Dzikie Pola, Russice Дикое поле, tr. Dikoe pole; Ucrainice Дике Поле, tr. Dyke Pole) sensu stricto historico est nomen, quo aevo moderno tesqua parum inhabitata in Europa Orientali ad Pontum Euxinum Paludemque Maeotidem inter Tyram in occidente et Tanaim (vel, sensu latiori, fluxum medium Rha fluvii) in oriente dicta est. Incolae huius terrae gentes nomadicae variae olim fuere. Cosaci Zaporovienses a saeculo quinto decimo et Cosaci Tanaitici a saeculo sexto decimo hac in terra colebant. Ad extremum saeculum duodevicesimum Imperium Russicum Loca illa deserta gradatim adiunxit, quae saeculis sequentibus permultum inculta et populata sunt. Nunc pars maior terrarum, quae olim in Loca deserta includebantur, ad Ucrainam pertinet, partes minores earum enim in Russia et Moldavia (Transnistria) sunt.

Loca Deserta ad Pontum Euxinum et Paludem Maeotidem in parte superiori tabulae nomine Delineatio Generalis Camporum Desertorum vulgo Ukraina. Cum adiacentibus Provinciis a Guilhelmo le Vasseur de Beauplan
Loca deserta historica (sensu stricto) colore flavo picta in Ucraina hodierna atque terris ad eam adiacentibus

Nexus interni

Nexus externi recensere