Ducatus Turoviensis[1], postea Turoviensis et Pinscensis (Albaruthenice Тураўскае княства), fuit ducatus Ruthenicus mediaevalis. Turovia eius caput fuit, Pinscum, Moserum, et Sluca urbes maiores.

Wikidata Ducatus Turoviensis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Locus: 52°10′0″N 26°45′0″E
Caput: Turovia

Gestio

status usque annum 1113

Saeculo decimo exeunte Dregovici iam caput Turoviae habuerant; Historia praeteritorum annorum anno 980 quendam Turem knezum Turoviae eponymum memorat[2]. Ad Rutheniam Kioviensem Vladimirus Magnus Turoviam adiunxit. Primus Turoviensis dux Ruricida Sventopolcus filius eius fuit; Iaroslaus Sapiens Iziaslao filio Turoviam dedit. Iziaslao anno 1078 occiso Iaropolcus filius eius Turoviam accepit, quo mortuo anno 1088 Sventopolcus frater eius knezus factus est. Venceslaus Vladimiri Monomachi filius saeculo XII ineunte ducatum Turioviensem possiderat; a saeculo XII medio Georgius Iaroslai filius, Sventopolci nepos et proles eius Turoviam et Pinscum habebant.

Saeculo XIII, Lituania et Galicia de Turovia certabant; anno 1250, Daniel Galiciensis Turoviam cepit, sed saeculo XIV a Gedimino capta pars Lituaniae facta est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere