Wikidata Sluca
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Ruthenia Alba
Locus: 53°1′0″N 27°33′0″E
Numerus incolarum: 60 376
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Слуцк

Gestio

Procuratio superior: Sluck District

Geographia

Superficies: 24.6 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Serpuchovia, Smolyan

Sluca[1] (Albaruthenice Слуцк) est urbs regionis Minscensis Rutheniae Albae. Incolas 61 396 habuit anno 2021.

Historia recensere

Sluca ad annum 1116 primum in chronica Nestoris memoratur. Ducatus Turoviensis pars erat et saeculo XII caput ducatus Slucensis sui iuris. A saeculo XIV in iure Magni ducatus Lituaniae. Evangelium Slucense a duce Slucensi Georgio hic anno 1582 scriptum est. A Tatarus Tauricis aliquoties obsidebatur. Radivillorum possessio ab anno 1612 Sluca erat, qui arcem novam construxerunt. Ab anno 1795 in Imperio Russico; oppidulum Iudaeorum erat; anno 1897 e 14 milibus incolarum 10 milia Iudaei fuerunt.

 
Mercatus Slucensis annis vicesimis saeculi XX

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°1′0″N 27°33′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия