Seliger[1] (Russice Селигер) est lacus in regione Tueriensi Russiae. Area lacus 260 chm2 est. Flumina 110 in Seligerem effluunt et sola Seližarovka in lacu initium capit, quae 36 chm fluit et in Volgam flumen effunditur. Aqua puriore lacus notus est.

Occasus solis super Ostaschkov urbem

Re vera non lacus unicus Seliger est, sed systema tractuum[2] multorum, qui Russice plessae nuncupantur[3]. 24 plessae Seligeris sunt, quarum 8 magni. Insulae inter plessas iacent plus quam 160, quarum maximae Chačin, Gorodomlia etc. In insulis Seligeris etiam alii lacus siti sunt (in Chačin duodecim). In Stolobensi insula[4] Monasterium Nili Stolobensis famosum aedificatum est. Ostaschkov urbs in litore Seligeris meridionali sita est.

Insulae Cornicinae (Voronij) despectus
  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Селигер.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. Плесо.
  3. Плёс, сf. nomen urbis.
  4. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 302. (Textus apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 57°11′20″N 33°5′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия