Wikidata-logo.svg Iorgovicia
Res apud Vicidata repertae:
Iorgovicia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°19′0″N 43°6′0″E
Numerus incolarum: 8 378
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q18921141

Geographia

Superficies: 8 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Georgiopolis

Iorgovicia[1] (Russice Юрьевец[2]) est urbs in regione Analeptriana Russiae. In ripa dextra Volgae fluminis (cuius aquae hic receptaculo Gor'koviensi elevatae sunt) sita est. Incolas 7945 habet anno 2020.

HistoriaRecensere

A Georgio Vsevolodi filio magno duce Volodimiriae Iorgovicia anno 1225 loco quo imago sancti Georgii ei apparuisset, condita est et Iur'ev-Povolžskij (scilicet Latine Georgiopolis ad Volgam) nominata est. Urbs est regionis Analeptrianae vetustissima. A Bato destructa est anno 1237. Habacuc Petri filius Iorgoviciae archipresbyter erat.

 
Iorgoviciae pars media et receptaculum aquae Gor'koviense

NotaeRecensere

  1. Henrici Scherer Tabellae geographicae, pars VI, Augustae Vindelicorum 1737, p. 176. De forma vulgari Georgii nominis derivatum est.
  2. Latine quoddam ad Georgiopolis Minor propinquum.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 57°19′0″N 43°6′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия