Habacuc Petri filius (Russice Аввакум Петров; natus 25 Novembris[1] 1620 Grigorovo prope Novogardiam Inferiorem, mortuus 14 Aprilis[2] 1682 Pustoosero prope Mare Barentsianum) fuit sacerdos Ecclesiae Orthodoxae Russicae ac scriptor operum polemicorum. Fuit archipresbyter (протопоп) urbis Iorgoviciae, particeps Circuli zelotarum pietatis (Кружок ревнителей благочестия), amicus commilitoque futuri patriarchae Moscuensis Niconis, qui quoque particeps Circuli erat. Deinde factus est adversarius implacabilis reformationis ecclesiae a Nicone et Alexio tzare coeptae, ideologus et unus ex ducibus novi motus veterum fidelium (staroobrjadtsy), post schisma orti. Propter quod in Siberiam pulsus, carceri abditus, denique ultimo supplicio affectus est. Anno 1672 librum de vita sua scripsit, Житие протопопа Аввакума (Vitam archipresbyteris Hacacuc), qui usu sermonis vulgaris ab aliis libris Russicis liius temporis distinguitur. Habacuc apud veteres fideles martyr et confessor sanctus habetur.

Icon archipresbyteris Habacuc circa annum 1800 facta

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  • Житие протопопа Аввакума (Vita archipresbyeris Habacuc) in bibliotheca FEB (Russice)