Rogacia
Rogacia[1] vel Rohaczovia[2] (Albaruthenice Рагачо́ў) est urbs Polessiae in regione Homelensi Rei Publicae Rutheniae Albae. In ostio Drutiae fluminis, ubi in Borysthenem effunditur, sita est. Incolas 32 029 anno 2023 habet.
Locus: 53°6′0″N 30°3′0″E
Numerus incolarum: 31 821
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Рагачоў
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Historia
recensereAnno 1142 primo in annalibus memorata est. Pars erat ducatus Czernihoviensis, postea Turoviensis, a saeculo XII exeunte in ducatu Pinscensi. Saeculo XIII pars magni ducatus Lituaniae Rogacia facta est. Theodorus dux Pinscensis anno 1509 Sigismundo regi Rogaciam aliasque urbes reliquerat, qui Bonae Sfortiae reginae has dono dedit. Saeculo XVI castellum Rogacianum aedificatum est (cuius pars maxima anno 1780 destructa, reliquiae Bello orbis terrarum altero. Multis bellis inter Moscovia et Polonia atque accursionibus Cosacorum et Tatarorum terrae Rogaciae devastatae sunt. Polonia divisa anno 1772 Rogacua Russica facta est, ab anno 1777 caput circuli gubernii Mohiloviensis. Ab ann0 1919 in Ruthenia Alba.
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rogaciam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 53°6′0″N 30°3′0″E • OpenStreetMap • GeoNames |