Lovotis[1] (Russice Ловать) est flumen in regione Vitebscensi Rutheniae Albae et in regionibus Pscoviensi et Novogardiensi Russiae. Circiter 530 chm patet et in Ilmenum lacum effunditur. Per silvam in maxima parte longitudinis aquas fert. Magni Luki et Chelma urbes ad Lovotim flumen stant. Ab antiquitate Lovotis pars itineris a Varegis ad Graeciam fuit, ut in Chronica Nestoris dicitur; tractus navium e Lovoti in Danaprim agebat.

Lovotis
Lovotis prope Chelmam urbem
Longitudo 530 chm
Altitudo fontis 167,5 m
Decursus aquae 169 (193 chm ab ostio) /s
Area systematis 21 900 chm²
Fons Čistik palus
Ostium Ilmenus lacus
Regio Ruthenia Alba,
Russia

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°50′32″N 30°15′52″E, 58°12′42″N 31°26′40″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lovotim spectant.