Magni Luki

urbs in Russia
Wikidata Magni Luki
Res apud Vicidata repertae:
Magni Luki: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°21′0″N 30°31′0″E
Numerus incolarum: 91 435
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Великие Луки

Gestio

Procuratio superior: Regio Pscoviensis

Geographia

Superficies: 60 chiliometrum quadratum

Magni Luki[1], vulgo Velikie Luki[2] (Russice Великие Луки), urbs est in regione Pscoviensi Foederationis Russicae, industriae, commerciae et culturae sedes, circa 96 milia incolarum (anno 2015) habens.

Historia urbisRecensere

Annus mentionis primae urbis Luki apud Lovotim fluvium in chronica est 1166. Luki, ab anno 1406 Magni Luki nominantur, arcem valentem (anno 1211 constructam) habuerunt et saepe oppugnabantur. Initio ducatus Novogardiae Magnae pars, urbs anno 1478 ad Moscoviam adiuncta est.

Tempore Belli Magni Patrii Magni Luki maxime deleti et occupati fuere, anno 1943 liberati sunt a copiis Sovieticis. Anno 2008 Magni Luki titulo Urbis gloriae militaris ornati sunt.

 
Lovotis in Magnis Lukis

IncolaeRecensere

Charito Laptev Magnis Lukis natus est et Demetrius Laptev in vico Bolotovo prope urbem sito.

NotaeRecensere

  1. Reinoldi Heidensteinii De Bello Moscovitico...; vel Flexus (pl., gen. Flexuum), v.: Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 450.
  2. Velicolucum: Supplementum ad historica Russiae monimenta..., ab Alexandro Turgenev collecta, Petropoli 1848, p. 85. (Textus apud Google Books)
    Cf. adi. Vēlicolūcānus, Ioannes Radvanus in Radiviliade, p. 128.

Nexus externusRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 56°21′0″N 30°31′0″E • GeoNames • Facebook Places • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnos Lukos spectant.