Ioannes Iacobi filius Franko (Ucrainice Іван Якович Франко, tr. Ivan Jakovyč Franko; 27 Augusti 185628 Maii 1916) fuit scriptor, dramaticus, poeta, criticus litterarum, interpres, ethnographus, linguae Ucrainicae peritus, eruditus, et rerum novarum cupidus socialista Ucrainicus et Austro-Hungaricus. Apud universitatem Leopolitanam studuit; deinde apud Almam Matrem Rudolphinam Vindobonensem doctorem philosophiae accepit. Odysseae rhapsodiam primam in Ucrainicum vertit, et primum poema hodiernum Ucrainice scripsit. Ad eum honorandum Ioannifrancopolis (olim Stanislaopolis) appellatur.

Wikidata Ioannes Franko
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Franko: imago
Ioannes Franko: imago
Nativitas: 27 Augusti 1856; Nahuievychi
Obitus: 28 Maii 1916; Leopolis
Patria: Imperium Austriacum

Familia

Coniunx: Olha Franko
Proles: Petro Franko, Anna Klyuchko, Taras Franko, Andriy Franko

Memoria

Sepultura: Lychakiv Cemetery

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Franko spectant.
  • Biographia et opera Ioannis Franko. (Ucrainice)
 

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!