Haec pagina de urbe antiqua in Crimaea narrat. Si alium quaeris, vide Chersonesus (discretiva).

Chersonesus[1] (Graece Χερσόνησος), sive plenius Chersonesus Taurica, seu (saeculis mediaevalibus) Corsunum[1] vocabatur, erat urbs in litore occidentali-meridiano paeninsulae Crimaeanae (quae olim etiam 'Chersonesus Taurica' nominabatur). Ut colonia Graecorum e Heraclea Pontica annis 529528 a.C.n. condita, valens sedes politicae, mercaturae et culturae fuit. A saeculo quinto ad saeculum tredecimum pars Imperii Romani Orientalis erat. Anno 988, secundum chronicas, Vladimirus I Magnus, dux Russicus Kioviensis, Chersonesum (Corsunum) cepit, postquam ibi baptizatus est et sororem imperatoris Byzantini in matrimonium duxit. Haec urbs ad saeculum 15 exsistebat. Nunc ruinae Chersonesi, anno 2013 locus hereditatis mundialis declaratae, sitae sunt Sebastopoli in urbe.

Antiquae urbis ruinae

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chersonesum spectant.