Heraclea Pontica[1] (Turcice: Karadeniz Ereğli sive Bender Ereğli, Graece: Ἡράκλεια ἡ Ποντική) est urbs in Bithynia sita ad Ponti Euxini litus, circiter anno 560 a.C.n. inter Amastrim ab oriente et Calchedonem ab occidente a colonis Megarensibus condita. Civitas modicae magnitudinis fuit, sed quia gentem indigenam Maryandinum subegerant eisque remigibus utebantur magna classe pollebat.[2] Constitutio modo oligarchica, modo democratica fuit prout factio altera alteram viceratː res novae plures enim fuerunt. Inter 364 et 352 a.C.n., Clearchi tyrannidem quoque experta est,[3] qui Platonis et Isocratis discipulus Athenis fuerat.

Wikidata Heraclea Pontica
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 41°17′5″N 31°24′53″E

Gestio

Procuratio superior: Karadeniz Ereğli, Bucellarian Theme, Zonguldak (provincia)
Vide etiam paginam discretivam: Heraclea (discretiva).
Situs Heracleae.

Incolae noti

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 41°17′5″N 31°24′53″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades