Blossius Aemilius Dracontius poeta et defensor religionis christianae fuit qui V saeculo p.C.n. floruit.

Wikidata Blossius Aemilius Dracontius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 455; Karthago
Obitus: 505;
Patria: Roma antiqua

Noster natus est in Africa, tunc a Vandalis occupata, medio saeculo V,  non humili loco, nam familia ejus, ex italica vel hispanica stirpe, nobilis erat. Discipulus fuit grammatici Feliciani et vir clarissimus. Vixit Carthaginis, ubi causidicus fuit[1].

Vincula injecta sunt ei, qui quemdam Vandalo regi Gunthamundo invisum laudaverit. Hic contumelias famemque occursit et elegiam quae "Satisfactio" nuncupatur scripsit, in qua supplex regis fit, sed incassum. Deinde libros De Laudibus Dei composuit, adhuc in carcere e quo tamen Thrasamundus istius Gunthamundi successor eum emisit. Thrasamundo liberatori suo panegyricum composuit, et, amicis Victoriano et Victorii filio Rufiniano intercessantibus, domos suas et alia bona recuperavit.

Tempus quod in carcere egit quasi caesura tum in ejus vita, cum in operibus fuit. Nam cum liber esset, opera de mythologia, ut Orestis Tragoediam vel Romuleam scripsit, sed postea nihil nisi de venia sua petenda vel de remissione peccatorum: sic compositi sunt et Satisfactio et libri De laudibus Dei.[2]

Satisfactio

recensere

Satisfactionem Gutemundo Dracontius dedicavit ut sibi veniam daret, cum in carcere esset. Nam Poeta carmen suum ut "satisfactionem", id est "actionem satisficiendi ei, quem laesimus"[3], regi dare voluit.

Hoc carmen ex 316 distichis elegiacis componitur, in quibus poeta precatur, ut liberetur, et errorem suam, scilicet laudationem Zenonis alicujus, ut caliginem quamdam mentis a deo inlatam fuisse affirmat, ut peccata sua expietur.

Constat Dracontium hic Ovidium imitatum esse, qui in Tristiis suis Caesarem Augustum precatur ut sibi reditum ex exsilio concedat. In hoc libro, Vergilium quoque imitatur, et e scriptura sacra petit nonnulla verba nec non permulta exempla peccatorum quibus Deus et, postea, reges, veniam dederunt. Addit etiam verba de Vincomalo, cui veniam dederat Geisericus, ut demonstret et Vandalos clementia uti potuisse; sic Dracontius spes suas in potestate litterarum et religionis christianae deponit.

De Laudibus Dei

recensere

In carcere Dracontius composuit etiam tres libros de laudibus Dei in hexametris, in quibus celebratur gloria Dei; liber primus de Creatione mundi, de terrestri paradiso et de natura tractat; secundus de Redemptione; tertius de vita aeterna. 

Dracontius affirmat, malum e peccato originali natum ese, quod Redemptionem etiam majoris momenti facit. Nam Deus Christianorum non inexorabilis, nisi in Sodomam cujus ruinam summa cum diligentia poeta describit; sic Dracontius crudelitatem paganorum christianorum misericordiae opponit.

Non solum Virgilium redolet hoc carmen, sed etiam opera christiana ut Ambrosii hymnos et libros Bibliorum, praesertim Psalmos. Nonnulli sunt soloecismi cum linguae, tum metricae, qui in Africa tum florebant.

Opera saecularia

recensere

Dracontius etiam opera profana composuit, quorum collectio Romulea nuncupatur. Ex his operibus, tria epyllia nominentur: Hylas, De raptu Helenae, et Medea. Additi sint mille hexametri qui Orestis Tragoediam componunt; qui titulus fallax est, nam opus illud fabula tragica omnino non est. Creditur hunc titulum post mortem Dracontii huic operi impositum esse.

  1. Sic in subscriptione operis quod Declamatio poetica de Statua viri fortis nuncupatur: "Blossius Emilius Dracontius Vir clarissimus et togatus Fori Proconsulis Almae Karthaginis"
  2. G. Polara, Letteratura latina tardoantica e altomedievale, Romae 1987, p. 72
  3. Forcellini

Bibliographia

recensere
  • "Blossius Aemilii Dracontius 2", PLRE II, pp. 379-80.
  • Emmanuel Rapisarda, Vita Draconzio, "Orpheus" 2 (1955), pp. 1-9.
  • Giovanni Polara, Letteratura latina tardoantica e altomedievale, Romae, Jouvenche, 1987, pp. 68-78
  • Luigi Castagna, Studi draconziani, Neapolis, Loffredo, 1997
  • Blossio Emilio Draconzio, Medea, edita a Fabio Gasti, Mediolani, La Vita Felice, 2016, ISBN 88-7799-792-0
  • Fabio Gasti, Giusto Picone, Elisa Romano, Lezioni romane. Letteratura, testi civiltà, vol. 4, Mediolani, Loescher, 2003, pp. 159–160. ISBN 88-201-2521-8

Aliis inceptis

recensere

Nexus externi

recensere