Wipo
Wipo, vel Wippo, plenius Wipo Burgundiensis (c. 995– c. 1048), fuit presbyter et scriptor, qui capellanus Imperatori Romano Sacro Conrado II commodavit, de quo Gesta Chuonradi II imperatoris scripsit.
Alia opera quae extant sunt Proverbia (1027 or 1028) et Tetralogus Heinrici, carmen hexametricum ad honorem Henrici Imperatoris, anno 1041 compositum. Late creditur auctor esse Sequentiae Paschalis in liturgia Romana, Victimae paschali laudes.
Bibliographia
recensere- Breslau. Wiponis Gesta Chuonradi II ceteraque quae supersunt opera. Hanover, 1878; German tr. a Pfluger, Berolini, 1877; a Wattenbach, Leipzig, 1892.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • |