Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Benedictus de Nursia
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus de Nursia: imago
Nativitas: 2 Martii 480; Nursia Valeria
Obitus: 547; Abbey of Monte Cassino
Patria: unknown value

Officium

Officium: abbot of Monte Cassino
Munus: Christian monk

Consociatio

Memoria

Sepultura: Sanctus Benedictus ad Ligerim
Sanctus (feriae die 11 Iulii, 21 Martii, 27 Martii)
Sanctus Benedictus de Nursia
Benedict of Nursia.jpg

Abbas, Patronus Europeae
Natus circa 480,Nursia (Italia)
Mortuus 547
Attributa tintinnabulum; poculum fractum; poculum fractum et serpens; vas fractum; frutex; corvus
Patronus contra venenum; contra veneficam; agricolae; Europa; machinatores civiles; moribundi; febris; calculus felleus; Germania; morbi inflammatorii; aedificator italicus; morbus renalis; monachi; scholastici
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Benedictus de Nursia (circa 480–circa 547) pater monachorum occidentalium, Nursiae natus est circa annum 480, cum gemina Scholastica. Pater erat notus vir Romanus, eiusdem civitatis, et in pueritia certe gavisus est omnibus bonis illius provinciae. Romam missus ad studia facienda, vidit vacuitatem pompae mundi. Fugit in Sublaqueum, et ibi vixit vitam magnae paupertatis in caverna, vestitus a monacho Romano, qui etiam ei cibum dedit, in habitu monastico. Tribus annis ibi in silentio vivens Deo artius se univit, et virtutem sibi paravit. Cum iam fulsit sanctitate, electus est in abbatum monasterii localis; sed ibidem eius disciplina monachis non placuit, quare eum veneficare tentaverunt. Fugiens, revertit in cavernam, sed multi, desiderantes vitam austeram et devotam sequi, eum secuti sunt, et ibi duodecim parva monasteria erexit ibidemque sanctam regulam suam conscripsit, per quam pro veterum eremitarum rigore temperantiam omnibus in rebus commendat. Non quaerit mortificare monachos per ordinem, sed bene sciens naturam humanam temptat personam formare per vias orationis, laboris, obedientiae. Hanc regulam usque ad hodie milia monachorum per totam orbem sequuntur.

Vita Sancti Benedicti non omnibus placuit, et varii invidiosi ob eius famam quaesierunt eum diffamare. Nolens eis respondere emigravit in Montem Cassinum, ubi novum monasterium fundavit, in quo monachi Benedictini adhuc vivunt. Ibi mortuus et sepultus est, et honoratur a multis filiis spiritualibus et a tota ecclesia tam in oriente quam in occidente.

Papa Pius XII eo Encyclica Epistula Fulgens Radiatur die 21 Martii 1947 millesimo quadringentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.

Benedictus de Nursia et discipulus Caesarius Heisterbachensis. Liber manu scriptus Dialogi miraculorum (Bibliotheca Universitaria et Dusseldorpiensis MS C 27, fol. 2r)

FontesRecensere

De vita sancti Benedicti scripsit Gregorius Magnus in secundo et quarto libro Dialogorum.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Anselm Grün. 2006. Benedikt von Nursia. Freiburg in Breisgau. (Germanice)

Nexus externiRecensere