Dialogus miraculorum
Dialogus miraculorum (titulo longiore Dialogus magnus visionum ac miraculorum) est opus monachi Cisterciensis Caesarii Heisterbachensis, Latine circa annum 1220 scriptum. Formam habet dialogi inter monachum et novicium: hic de religione Christiana quaeret; ille ut respondeat historias et fabulas enarrat.
Distinctionis quintae capitulum primum et vigesimum de haeresi Albigensium disserit et de expeditione sacra. Ibi reperitur narratio obsidionis Baeterrarum in quo legatus pontificalis Arnoldus Amalricus verba famosa pronuntiavit de incolis urbis illius: "Caedite eos, novit enim Dominus qui sunt eius."[1]
Editiones
recensere- 1851 : Joseph Strange, ed., Caesarii Heisterbachensis monachi Dialogus miraculorum. Coloniae Agrippinae. 2 voll. (Latine)Textus voluminis prioris Textus voluminis posterioris
- 1901 : Aloys Meister, ed., Die Fragmente der Libri VIII miraculorum des Caesarius von Heisterbach. Romae. Textus apud archive.org
- 2009 : Nikolaus Nösges, Horst Schneider, edd., Caesarius von Heisterbach: Dialogus Miraculorum; Dialog über die Wunder. 5 voll. Turnhout: Brepols. ISBN 978-2-503-52940-0 (Latine, Theodisce)
Notae
recensere- ↑ Caesarius Heisterbachensis, Dialogus miraculorum 5.21
Nexus externi
recensere- Capitula nonnulla de haeresi (Anglice)
- Dialogus miraculorum apud www-alt.uni-trier.de
- Dialogus miraculorum apud BSB München