Fulbertus Carnotensis
Fulbertus Carnotensis (natus 960; mortuus 1028) fuit episcopus, scholasticus, et poeta Franciae. Nomen suum e lingua Germanica ducitur: fulc 'populus' + berct 'clarus'. Certum est eum e gente humili ortum, cum autem locus natalis nescatur. Aliqui, fortasse perperam, habebant eum discipulum Gerberti Aureliacensis (postea Papae Silvestris II) fuisse, sed hoc certe scimus eum canonicum Cathedralis Carnotensis ab anno 1004 et episcopus ab 1006 fuisse. Ex multis epistulis ad personas varios eius aetatis scriptis, et ecclesiasticos et saeculares, multa de vita eius et temporis moribus disci possunt.

Obitus: 10 Aprilis 1028; Autricum
Patria: Francia Borboniensis
Memoria
(feriae die 10 Aprilis)
Fulbertus ecclesiam cathedralem Carnotensem reconstruendam curavit, postquam incendio diruta est.
Dies festus die 10 Aprilis celebratur.
Poemata
recensereFulbertus circiter viginti quattuor poemata composuit, et humorosa et bella.
Hymnus
recensereMulti hymni Fulberti ad honorem Sanctae Virginis compositi sunt, sed notissimus est "Chorus Novae Hierusalem," clarus hymnus paschalis.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Catholic Hierarchy |