Scholastica (philosophia)

(Redirectum de Scholasticus)
Haec pagina de philosophia mediaevali explicat. Si sanctam quaeris, vide Scholastica de Nursia.

Scholastica[1] (ab adiectivo Graeco σχολαστιϰός "ad scholam pertinens" deductum) est ratio sive via scientifica argumentationis, quae Medio Aevo descripta est.

Thomas Aquinas

Haec via in quaestionibus disceptandis logicam classicam ab Aristotele propositam sequitur. Propositio argumentis explicandis exquiritur, affirmationes via logica confutantur. Methodus scholastica non solum ad theologiam, ut multi his diebus putant, sed omnem scientiam spectabat et diu via κατ' ἐξοχήν habebatur.

Scholastica Medio Aevo alto orta et saeculo XIII apicem consecuta usque ad Novum Aevum ineuntem in disciplina superiore praevaluit. Praeterea notio scholasticae etiam ad aetatem denotandam, qua via scholastica praevaluit, adhibetur.

Philosophi noti scholastici

recensere

Nexus interni

recensere
  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere
  • Martin Grabmann: Die Geschichte der scholastischen Methode. Akademie-Verlag, Berolini 1988, ISBN 3-05-000592-0
  • Francesco Calcagno: Philosophia scholastica, M. D'Auria, 1938
 

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!