Heiricus Autissiodorensis (vel Hericus Antissiodorensis etc.), anno 841 natus et circa annum 876 mortuus, fuit monachus et poeta Latinus et grammaticus doctus Benedictinus.

Wikidata Heiricus Autissiodorensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 841, 841; Autessiodurum
Obitus: 876;
Patria: Francia

Burgundiae natus, а раrentibus sex annos natus abbatiae sancti Germani Autissiodorensi oblatus, monachus ab anno 850, hypodiaconus ab anno 859. Discipulus fuit Haimonis Autissiodorensis ab anno 855 ad 859, Lupi Servati Ferrariis a 859 ad 862, Eliae Hibernici Lauduni post 862, etiam Augustae Suessionum vixit; anno 865 sacerdos factus est et Autissiodorum revertot, ubi laboribus dictus opram dabat7

Opus Heirici principalis est Vita sancti Germani magna hexametrica multis carminibus lyricis inclusis. Iterum eandem materiem Heiricus in Miraculis sancti Germani tractavit. Collectanea Heirici lectiones Haimonis et Lupi servant et anthologiam Latinam continent; Petronii manuscriptum Heiricus manibus versabat, quod testimonium de hoc auctore aevo medio primum est.

Remigius Autissiodorensis Heirici discipulus fuit, qui multas notas eius ad Horatium Iuvenalem Persium Prudentium servavit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •