Theodorus Priscianus
Theodorus Priscianus (Graece Θεόδωρος ὁ Πρισκιανός), qui saeculo quarto exeunte floruit, fuit medicus Romanus antiquus. Vindiciani Afri e schola methodicorum medicinae discipulus, Constantinopoli sub Theodosio I imperatore vivebat, et Arcadii filii eius archiater fuit.
Rerum medicarum libri quattuor Theodori Prisciani opus est; haec quattuor sunt:
- Phaenomenon a capite ad calcem liber vel De curationibus omnium morborum corporis humani
- Logicus
- Gynaecia, seu de mulierum accidentibus et curis eorumdem
- De physicis
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |