Sisebutus (rex Visigothorum)
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Sisebutus[1] aut Sisebodus[2] (†621) fuit rex Visigothorum ab anno 612 usque ad mortem, successor Gundemari. Etiam fuit poëta, qui scripsit opera duo: Astronomicon, quae de defectionibus solis enarrat, et De vita et passione Sancti Desiderii. Filius Reccaredus II ei successit.
De bellis pugnatis
recensereAnno 613, Sisebutus cum classe navigavit ad oras Cantabrorum, et ibi eos superavit, dum dux militaris Swinthila Cantabros in montibus pugnabat.
Tunc, inter annos 614 et 615, impeta permulta fecit contra terras Byzantinorum. Cepit urbes et castella, inter quas maxima erat Malaca. Tunc Magister Militum Byzantinorum indutias Sisebuto petivit, quas is concessit. Bello confecto, provincia Romana in Hispania erat ager circum Carthaginem Spartariam.
Enarratio
recensereAera DCL [recte 612), an. imperii Heraclii II. Sisebutus christianissimus post Gundemarum, ad regale fastigium evocatur, regnat ann. VIII, mens. VI; qui initio regni Iudaeos ad fidem Christianam permovens, aemulationem quidem habuit, sed non secundum scientiam; potestate enim compulit quos provocare fidei ratione oportuit. Sed, sicut est scriptum, sive per occasionem, sive per veritatem, donec Christus annuntiatur. Fuit autem eloquio nitidus, sententia doctus, scientia litterarum magna ex parte imbutus. In iudiciis iustitia et pietate strenuus ac praestantissimus, mente benignus, splendore regni praecipuus, in bellicis quoque documentis ac victoriis clarus.– Isidorus Hispalensis, Historia Gothorum 61.
De familia
recensereGens Sisebuti non regia erat, sed progenies igitur fuit: filius Reccaredus regnum accepit, et filia Theodora Swinthilam regem nupsit. Ita Sisebutus fuit avus regis Sisenandi et reginae Liuvigotonis.
Antecessor: Gundemarus |
Rex Visigothorum 612–621 |
Successor: Reccaredus II |
Notae
recensere- ↑ Secundum nummos.
- ↑ Chronica Fredegarii.