Waltharius est carmen epicum Latinum saeculo 9 aut 10 compositum, in quo res a Walthario et Hiltgunde sponsa gestae aguntur. A nonnullis Ekkehardo I Sangallensi († 973) attribuitur, cuius opus postea ab Ekkehardo IV initio saeculi 11 correctum sit.

Castellum 'Wasigenstein' Alsatiense saeculi 13, ubi Waltharius undecim hostes occidisse dicitur

Poematis obiectum est fabula Germanica, verisimile carmen heroicum gentile ab auctore rebus Christianis refecta.

Finis: Waltharius Aquitanus, ex Attilae regno elapsus, post nonnullas pugnas adversus reges Burgundicos, puellam amatam in matrimonium ducit.

BibliographiaRecensere

  • Bornholdt, Claudia. 2005. Engaging Moments: The Origins of Medieval Bridal-Quest Narrative, Berolini, 'Chapter 2: Walter Elopes With Hiltgunt' pp.42-85.
  • Langosch, Karl. 1973. Waltharius, die Dichtung und die Forschung, Darmstadii.
  • Vogt-Spira, Gregor. 1994. Waltharius. Lateinisch / Deutsch, Stutgardiae.
  • Voorwinden, Norbert Th.J. 1998. ‘Waltharius’, in Gerritsen, Willem P. & Van Melle, Anthony G. A Dictionary of Medieval Heroes: Characters in Medieval Narrative Traditions, Woodbridge (B.R.), pp.288-291.

Nexus externiRecensere