Maximianus (poeta)
Maximianus, cuius nec nomen completum nec spatium vitae nec parentes novimus, fuit poeta saeculi 6 lingua Latina usus. Certe auctor est sex elegiarum. Sub eius nomine alia sex carmina traduntur, quae non a Maximiano facta esse coniciuntur.
Obitus: 6. saeculum;
Patria: unknown value
Nomen nativum: Maximianus
De Maximiano quaecumque nobis nota sunt, in carminibus eius leguntur. In versu 48 elegiae 3 Boethii gratus mentionem facit hisce verbis: solus, Boethi, fers miseratus opem. Iuverat enim ille amicum curis intentum[1] prospiciens tali me peste teneri[2] - curis intentum videlicet amore excitatis. Ita Maximianum iuvenem Boethio amico usum esse dicere licet.
Elegiae eius praecipue plenae sunt querelarum gravaminum et insufficientiarum, quas senectus secum fert, id quod posteris usque ad haec tempora causa erat variarum, immo diversarum interpretationum. Medio aevo in scholis praelectus poeta ethicus erat[3].
Haud inepte ille Eberhardus Alemannus in suo Labyrintho vel Laborinto, quo poetas ad eruditionem alumnorum ascitos recenset, Maximianum eiusque opera hoc disticho describit:
Quae senium pulsant incommoda maxima scribit
et se materiam Maximianus habet.