Angilbertus Centulensis
Sanctus Angilbertus (natus medio saeculo octavo; mortuus 18 Februarii 814) fuit abbas, vir publicus, et poeta Francicus, qui curiae Caroli Magni servit. Ortus e gente nobili, in schola palatina(fr) Aquisgrani sub Alcuinum eruditus est, ubi more scholae Homeri nomine nuncupabatur.
Obitus: 18 Februarii 814; Saint-Riquier
Familia
Memoria
Cum Carolus Pippinum filium Italiam miserit ut Langobardos regeret, Angilbertus primicerius palatii, scilicet summus curiae minister, ei comitatus est, ubi regi adiumentum ad Italiam gubernandam familiaris praebuit. Ter quidem legatus ad papam Romanum missus est.
Anno 790, adhuc laicus, Centulensis (aliter Sancti Richarii nuncupatum) creatus est abbas, ubi propter praefecturam eius illustrissimam postea notus foret sanctus.
Angilbertus e filia Caroli Magni nomine Bertha duos filios genuit, Hartnidum et Nithardum, qui Historiarum libros quattuor scripsit.
Bernowini acrosticha fortasse huic Angilberto dedicata sunt.
Opera
recensere- Angilberti (Homeri) carmina in Monumentis Germaniae Historicis
- (Angelberti rhythmus de pugna Fontanetica in Monumentis Germaniae Historicis)
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • |
- res de Angilberto in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)