Acrostichis
Acrostichis[1] (Graece ἀκροστιχὶς, ab ἄκρο- "summus", et στίχος, "versus") est "genus carminis in quo primae singulorum versuum litterae aut nomen aliquod, aut sententiam exprimunt, si a prima ad ultimam simul compositae legantur".[2] Carmen in quo ultimae versuum littere nomen efficiunt telestichis appellatur, et acrostichis cum telestichide in uno carmine acrostichis duplex dicitur.
Praecipuum acrostichidis genus est carmen abecedarium, in quo versuum vel stropharum initia "per totum alphabetum discurrunt",[2] ut in pluribus psalmis (9–10, 25, 34, 37, 111, 112, 119, 145).
Duae acrostichides in initio et fine Iliadis Latinae apparent, quae sententiam "ITALICUS SCRIPSIT" exprimantes, auctorem, fortasse P. Baebium Italicum, indicant (aliquae discrepantiae varie ab eruditis explicantur).
Iram pande mihi Pelidae, Diva, superbi,
Tristia quae miseris iniecit funera Grais
Atque animas fortes heroum tradidit Orco
Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos
Illorum exsangues inhumatis ossibus artus.
Confiebat enim summi sententia regis,
†Protulerant ex quo discordia pectora turbas, [Unde et protulerant...?]
Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.
[...]
Sed iam siste gradum finemque inpone labori,
Calliope, vatisque tui moderare carinam,
Remis quem cernis stringentem litora paucis.
Iamque tenet portum metamque potentis Homeri:
Pieridum comitata cohors, summitte rudentes
Sanctaque virgineos lauro redimita capillos
Ipsa tuas depone lyras. ades, inclita Pallas,
Tuque fave cursu vatis iam, Phoebe, peracto.[3]
Notae
recensere- ↑ Acrostichis, -idis, f. Aliquando parastichis, -idis, f. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter
- ↑ 2.0 2.1 Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775, s.v. pepo. Versio interretialis
- ↑ Ilias Latina 1–8, 1063–1070.