Psalmus 119 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Alleluia" et verbis "Beati immaculati".

Psalmus 119 (118): 78–83 a Ioanne de Grassis saeculo XIV ornatus
Vir Iudaeus psalmum 119 ante Murum Occidentalem Hierosolymorum recitat.

Hic psalmus est acrostichis, nam 176 versus eius dividuntur in viginti duas strophas, singulis litteris alphabeti Hebraici ascriptis, in quibus quisque versus illâ litterâ incipit. Psalmus 119 est longissimus psalmus et longissimum Bibliorum caput.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Quia de rebus variis in hoc Psalmo disseritur, difficile est brevi summa exponere quid contineat: nisi quod duo praecipui sunt scopi. Nam ad pietatis et sanctae vitae studium filios dei horatur Propheta: deinde regulam et modum veri cultus praescribit, ut se totos Legis doctrinae addicant fideles. Sed quia promissioes subinde admiscet, quibus magis animet Dei cultores ad pie iusteque vivendum, querimonias etiam inserit de impio Legis contemptu, ne se malis exemplis profanent: varii denique transitus ab uno doctrinae capite ad aliud occurrunt, nec continuo tenore certum aliquod argumentum prosequitur.[1]

Verba psalmi recensere

Haec sunt verba psalmi 119 (118) ex versione vulgata Clementina:

1 Alleluia.
ALEPH. Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia eius;
in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem
in viis eius ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viae meae
ad custodiendas iustificationes tuas.
6 Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
8 Iustificationes tuas custodiam;
non me derelinquas usquequaque.
9 BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam?
in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te;
ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine;
doce me iustificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum,
sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor,
et considerabo vias tuas.
16 In iustificationibus tuis meditabor:
non obliviscar sermones tuos.
17 GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me,
et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra:
non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea
desiderare iustificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos;
maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;
servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est,
et consilium meum iustificationes tuae.
25 DALETH. Adhaesit pavimento anima mea:
vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;
doce me iustificationes tuas.
27 Viam iustificationum tuarum instrue me,
et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea prae taedio:
confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me,
et de lege tua miserere mei.
30 Viam veritatis elegi;
iudicia tua non sum oblitus.
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine;
noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum.
33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum,
et exquiram eam semper.
34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,
et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum,
quia ipsam volui.
36 Inclina cor meum in testimonia tua,
et non in avaritiam.
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem;
in via tua vivifica me.
38 Statue servo tuo eloquium tuum
in timore tuo.
39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,
quia iudicia tua iucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua:
in aequitate tua vivifica me.
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine;
salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,
quia speravi in sermonibus tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in iudiciis tuis supersperavi.
44 Et custodiam legem tuam semper,
in saeculum et in saeculum saeculi.
45 Et ambulabam in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,
et non confundebar.
47 Et meditabar in mandatis tuis,
quae dilexi.
48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi,
et exercebar in iustificationibus tuis.
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
50 Haec me consolata est in humilitate mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant usquequaque;
a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine,
et consolatus sum.
53 Defectio tenuit me,
pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant iustificationes tuae
in loco peregrinationis meae.
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodivi legem tuam.
56 Haec facta est mihi,
quia iustificationes tuas exquisivi.
57 HETH. Portio mea, Domine,
dixi custodire legem tuam.
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;
miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Cogitavi vias meas,
et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Paratus sum, et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
super iudicia iustificationis tuae.
63 Particeps ego sum omnium timentium te,
et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra;
iustificationes tuas doce me.
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,
quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui:
propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu, et in bonitate tua
doce me iustificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum;
ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum;
ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me,
ut discam iustificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui,
super millia auri et argenti.
73 IOD. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me:
da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 Qui timent te videbunt me et laetabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua,
et in veritate tua humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam,
quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me;
ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis,
ut non confundar.
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: Quando consolaberis me?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina;
iustificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui?
quando facies de persequentibus me iudicium?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes,
sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas:
inique persecuti sunt me, adiuva me.
87 Paulominus consummaverunt me in terra;
ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui.
89 LAMED. In aeternum, Domine,
verbum tuum permanet in caelo.
90 In generationem et generationem veritas tua;
fundasti terram, et permanet.
91 Ordinatione tua perseverat dies,
quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est,
tunc forte periissem in humilitate mea.
93 In aeternum non obliviscar iustificationes tuas,
quia in ipsis vivificasti me.
94 Tuus sum ego; salvum me fac:
quoniam iustificationes tuas exquisivi.
95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me;
testimonia tua intellexi.
96 Omnis consummationis vidi finem,
latum mandatum tuum nimis.
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine!
tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,
quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me intellexi,
quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi,
quia mandata tua quaesivi.
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
102 A iudiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!
super mel ori meo.
104 A mandatis tuis intellexi;
propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.
106 Iuravi et statui
custodire iudicia iustitiae tuae.
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine;
vivifica me secundum verbum tuum.
108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,
et iudicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus meis semper,
et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,
et de mandatis tuis non erravi.
111 Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum,
propter retributionem.
113 SAMECH. Iniquos odio habui,
et legem tuam dilexi.
114 Adiutor et susceptor meus es tu,
et in verbum tuum supersperavi.
115 Declinate a me, maligni,
et scrutabor mandata Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,
et non confundas me ab exspectatione mea.
117 Adiuva me, et salvus ero,
et meditabor in iustificationibus tuis semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis,
quia iniusta cogitatio eorum.
119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae;
ideo dilexi testimonia tua.
120 Confige timore tuo carnes meas;
a iudiciis enim tuis timui.
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam:
non tradas me calumniantibus me.
122 Suscipe servum tuum in bonum:
non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum,
et in eloquium iustitiae tuae.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,
et iustificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum,
ut sciam testimonia tua.
126 Tempus faciendi, Domine:
dissipaverunt legem tuam.
127 Ideo dilexi mandata tua
super aurum et topazion.
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar;
omnem viam iniquam odio habui.
129 PHE. Mirabilia testimonia tua:
ideo scrutata est ea anima mea.
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat,
et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui, et attraxi spiritum:
quia mandata tua desiderabam.
132 Aspice in me, et miserere mei,
secundum iudicium diligentium nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis iniustitia.
134 Redime me a calumniis hominum
ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam illumina super servum tuum,
et doce me iustificationes tuas.
136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,
quia non custodierunt legem tuam.
137 SADE. Iustus es, Domine,
et rectum iudicium tuum.
138 Mandasti iustitiam testimonia tua,
et veritatem tuam nimis.
139 Tabescere me fecit zelus meus,
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer,
et servus tuus dilexit illud.
141 Adolescentulus sum ego et contemptus;
iustificationes tuas non sum oblitus.
142 Iustitia tua, iustitia in aeternum,
et lex tua veritas.
143 Tribulatio et angustia invenerunt me;
mandata tua meditatio mea est.
144 Aequitas testimonia tua in aeternum:
intellectum da mihi, et vivam.
145 COPH. Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine;
iustificationes tuas requiram.
146 Clamavi ad te; salvum me fac:
ut custodiam mandata tua.
147 Praeveni in maturitate, et clamavi:
quia in verba tua supersperavi.
148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo,
ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,
et secundum iudicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati:
a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu, Domine,
et omnes viae tuae veritas.
152 Initio cognovi de testimoniis tuis,
quia in aeternum fundasti ea.
153 RES. Vide humilitatem meam, et eripe me,
quia legem tuam non sum oblitus.
154 Iudica iudicium meum, et redime me:
propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe a peccatoribus salus,
quia iustificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiae tuae multae, Domine;
secundum iudicium tuum vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me;
a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi praevaricantes et tabescebam,
quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine:
in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas;
in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Laetabor ego super eloquia tua,
sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,
legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi,
super iudicia iustitiae tuae.
165 Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
166 Exspectabam salutare tuum, Domine,
et mandata tua dilexi.
167 Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexit ea vehementer.
168 Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viae meae in conspectu tuo.
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;
iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo;
secundum eloquium tuum eripe me.
171 Eructabunt labia mea hymnum,
cum docueris me iustificationes tuas.
172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,
quia omnia mandata tua aequitas.
173 Fiat manus tua ut salvet me,
quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutare tuum, Domine,
et lex tua meditatio mea est.
175 Vivet anima mea, et laudabit te,
et iudicia tua adiuvabunt me.
176 Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum,
quia mandata tua non sum oblitus.

Notae recensere

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi CXIX.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 119 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!