Psalmus 28
- Si psalmum "Ad te, Domine, levavi" quaeris, vide psalmum 25.
Psalmus 28 (enumeratione Graeca psalmus 27 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David" et verbis "Ad te, Domine, clamabo" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus continet precationem auxilii et actionem gratiarum.
Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
David postquam ope Domini ex ingentibus periculis ereptus fuerat, suo more primum quae inter angustias conceperat vota, deinde gratulaitonem et Dei laudes conscripsit, ut alios suo exemplo ad idem agendum adduceret. Probabile autem est de Saulis persequutionibus hic tractari.[1]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 28 (27) ex versione vulgata Clementina:
1 Psalmus ipsi David.
Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me:
nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te;
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus,
et cum operantibus iniquitatem ne perdas me;
qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum,
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue illis;
redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini,
et in opera manuum eius destrues illos,
et non aedificabis eos.
6 Benedictus Dominus,
quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adiutor meus et protector meus;
in ipso speravit cor meum, et adiutus sum:
et refloruit caro mea,
et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suae,
et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae;
et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Notae
recensereNexus externi
recensereVide Psalmum 28 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 28 spectant. |
- Psalmus 27 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 27 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 28 in Nova Vulgata
- Psalmus 28 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |