Psalmus 50 (enumeratione Graeca psalmus 49 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus deorum" incipit; etiam habet superscriptionem: "PSALMUS. Asaph" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo Deus loquitur de sacrificii genere quod ei placet.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quia semper hypocritis referta fuit Ecclesia, qui defunctorie externis tantum caeremoniis Deum sibi colendum fingerent: praesertim quia apud Iudaeos multi legales figuras, post habita veritate, perperam sectati sunt, acsi tantum sacrificia et alios ritus Deus exigeret: crassum huc errorem castigat Propheta: severeque denuntiat, impie profanari Dei nomen, dum in caeremoniis locatur pietas: et spiritualem esse Dei cultum ostendit, cuius praecipue partes sint invocatio et gratiarum actio.[2]

Verba psalmi recensere

Haec sunt verba psalmi 50 (49) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus Asaph.
Deus deorum Dominus locutus est,
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris eius:
3 Deus manifeste veniet;
Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu eius exardescet;
et in circuitu eius tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram,
discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos eius,
qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius,
quoniam Deus iudex est.
7 Audi, populus meus, et loquar;
Israël, et testificabor tibi:
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum,
iumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli,
et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi:
meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
13 Numquid manducabo carnes taurorum?
aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis:
eruam te, et honorificabis me.
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas?
et assumis testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam,
et proiecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum eo;
et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia,
et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,
et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
21 Haec fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis:
arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum,
nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificabit me,
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

Notae recensere

  1. "The Acceptable Sacrifice", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 50, p. 236.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 50 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)