Psalmus 77
Psalmus 77 (enumeratione Graeca psalmus 76 dictus) libri Psalmorum verbis "Voce mea ad Dominum " incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. Psalmus" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista ingentia Dei facta revocat.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Quisquis fuerit author Psalmi, videtur Spiritus per os eius communem precandi formam pro afflicta Ecclesia dictasse, ut in saevissimis quibusque persecutionibus vota sua nihilominus in caelum dirigerent. Neque enim privatus unius personae dolor, sed electi populi gemitus et lamentatio hic exprimitur. Redemptionem vero semel factam praedicant fideles, quae monimen tum erat perpetuae Dei gratiae: ut hoc modo se animent, et melius confirment in studio precandi.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 77 (76) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
2 Voce mea ad Dominum clamavi;
voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3 In die tribulationis meae Deum exquisivi;
manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.
Renuit consolari anima mea;
4 memor fui Dei, et delectatus sum,
et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
5 Anticipaverunt vigilias oculi mei;
turbatus sum, et non sum locutus.
6 Cogitavi dies antiquos,
et annos aeternos in mente habui.
7 Et meditatus sum nocte cum corde meo,
et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8 Numquid in aeternum proiiciet Deus?
aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9 aut in finem misericordiam suam abscindet,
a generatione in generationem?
10 aut obliviscetur misereri Deus?
aut continebit in ira sua misericordias suas?
11 Et dixi: Nunc coepi;
haec mutatio dexterae Excelsi.
12 Memor fui operum Domini,
quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:
13 et meditabor in omnibus operibus tuis,
et in adinventionibus tuis exercebor.
14 Deus, in sancto via tua:
quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus qui facis mirabilia:
notam fecisti in populis virtutem tuam.
16 Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Iacob et Ioseph.
17 Viderunt te aquae, Deus;
viderunt te aquae, et timuerunt:
et turbatae sunt abyssi.
18 Multitudo sonitus aquarum;
vocem dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae transeunt;
19 vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae;
commota est, et contremuit terra.
20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis,
et vestigia tua non cognoscentur.
21 Deduxisti sicut oves populum tuum,
in manu Moysi et Aaron.
Notae
recensere- ↑ "God’s Mighty Deeds Recalled", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 77, p. 348.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 77 spectant. |
- Psalmus 76 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 76 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 77 in Nova Vulgata
- Psalmus 77 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |