Aperire sectionem principem
Psalmus 30:5 (29:6) in vitrea ecclesiae Sancti Aegidii Codicote: "ad vesperum demorabitur fletus [in hac versione "gravitas"], / et ad matutinum lætitia"

Psalmus 30 (enumeratione Graeca psalmus 29 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David" et verbis "Exaltabo te, Domine" (sic in Nova Vulgata). Psalmista gratias propter recreationem ab aegritudine agit.

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David ex magno aliquo discrimine liberatus, non solum ipse privatim Deo gratias agit, sed sanctos omnes ad hoc officium invitat simul et hortatur. Deinde fatetur, quia sibi in rebus prosperis nimis secure blanditus fuerat, confidentiam suam merito correctam fuisse. Tertio, postquam breviter moerorem suum exposuit, ad gratiarum actionem iterum revertitur.[1]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 30 (29) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam;
salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti eius;
et confitemini memoriae sanctitatis eius.
6 Quoniam ira in indignatione eius,
et vita in voluntate eius:
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea:
Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei;
Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

NotaeRecensere

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXX, p. 131.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 30 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!