Psalmus 61
Vide etiam paginam discretivam: Exaudi, Deus
Psalmus 61 (enumeratione Graeca psalmus 60 dictus) libri Psalmorum verbis "Exaudi, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dicit se Dei tutelae confidere.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Quanquam Psalmus hic a precatione incipit, vel saltem breviter refert orationem a Davide conceptam quum eum premeret gravis anxietas: maior tamen pars in Dei laudibus et gratiarum actione consumitur: quia praedicat se divinitus ab ingenti periculo, qualecunque illud fuerit, liberatum fuisse, et in solio regio stabilitum.[2]
Verba psalmiRecensere
Haec sunt verba psalmi 61 (60) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam;
intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum;
in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4 quia factus es spes mea:
turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula;
protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam;
dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adiicies;
annos eius usque in diem generationis et generationis.
8 Permanet in aeternum in conspectu Dei:
misericordiam et veritatem eius quis requiret?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi,
ut reddam vota mea de die in diem.
NotaeRecensere
- ↑ "Assurance of God’s Protection", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 61, p. 279.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 61 spectant. |
- Psalmus 60 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 60 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 61 in Nova Vulgata
- Psalmus 61 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)