Psalmus 56
Psalmus 56 (enumeratione Graeca psalmus 55 dictus) libri Psalmorum verbis "Miserere mei, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Ionat elem rehoqim'. David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista persecutus se Deo confidere affirmat.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Psalmus hic partim querimonias precibus miscet, partim dolorem mitigat, gratiae Dei meditatione. Nam auxilium Dei contra saevitiam Saulis et hostium suorum implorans David, de successu gloriatur: fieri tamen potest ut iam defuncttus periculo istam gratiarum actionem addiderit.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 56 (55) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo;
tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo:
ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos;
in Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos;
in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua,
quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Notae
recensere- ↑ "Trust in God under Persecution", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 56, p. 262.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 56 spectant. |
- Psalmus 55 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 55 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 56 in Nova Vulgata
- Psalmus 56 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |