Psalmus 34 (enumeratione Graeca psalmus 33 dictus) libri Psalmorum verbis "Benedicam Domino" vel "Benedicam Dominum" incipit. Etiam habet superscriptionem: "David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum laudat qui eum rebus adversis liberavit.[1]

Psalmus 34 in Psalterio Parmensi
Versus 12 psalmi in statua Benedicti de Nursia

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David ob insignem liberationem gratias Deo agit: et hac occasione perpetuam Dei gratiam erga pios omnes celebrat, eosque tum ad fidem, tum ad pietatis studium hortatur, hanc unam rationem vitae foeliciter atque ex voto transigendae esse affirmans, pure et innoxie sub Dei cultu et timore versari in mundo.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 34 (33) ex versione vulgata Clementina:

1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore;
semper laus eius in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea:
audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me;
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini;
et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,
et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt;
inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me:
timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam;
diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo,
et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum;
inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super iustos,
et aures eius in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos;
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Iuxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,
et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes iustorum;
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum:
unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima;
et qui oderunt iustum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum,
et non delinquent omnes qui sperant in eo.

  1. "Praise for Deliverance from Trouble", titulus in New Revised Standard Version.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXIIII, p. 153.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 34 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!