Psalmus 13 (enumeratione Graeca psalmus 12 dictus), libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Magistro chori. PSALMUS. David" et verbis "Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?"

Psalmus 13 (12) in Les très riches heures du duc de Berry, libro saeculi XV
Psalmus 13 Hebraice cantus

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Eiusdem fere argumenti est hic Psalmus cum proximo. David enim non solum extremis angustiis constrictus, sed oppressus longa ac multiplici malorum congerie, quod unum remedium ei supererat, Dei fidem implorat et auxilium. Tandemque collecto animo, inter mortis terrores certam vitae fiduciam ex Dei promissione concipit.[1]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 13 (12) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?
usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea;
dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo.
Cantabo Domino qui bona tribuit mihi;
et psallam nomini Domini altissimi.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XIII.

Nexus externi

recensere
  Vide Psalmum 12 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 13 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!