Psalmus 52
Psalmus 52 (enumeratione Graeca psalmus 51 dictus) libri Psalmorum verbis "Quid gloriaris" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Maskil. David" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus fallaces a Deo iudicatos tractat.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Quum occiso Achimelech, et religuis Sacerdotibus passim terror iniectus esset toti populo, nequis Davidem iuvare auderet, ac Doeg ob prosperum impiae delationis successum, triumphos suos ageret, sanctus vir nihilominus animum fide erigens, Psalmum hunc composuit: ubi improbi delatoris crudeli perfidiae insultat, seque ad bene sperandum hortatur, quia Deus in caelo iustus iudex sedeat, tum ad opem servis suis ferendam qui spes suas omnes in eum coniiciunt, tum ad ulcisendam eorum superbiam, qui eo contempto, quidvis sibi pro libidine indulgent.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 52 (51) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Intellectus David, 2 cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate?
4 Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem;
iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis;
lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt iusti, et timebunt;
et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei;
speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Notae
recensere- ↑ "Judgment on the Deceitful", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 52, p. 251.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 52 spectant. |
- Psalmus 51 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 51 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 52 in Nova Vulgata
- Psalmus 52 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |