Psalmus 20 (enumeratione Graeca psalmus 19 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "Magistro chori. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata) et verbis "Exaudiat te Dominus".

Psalmus 20 in Bibliis Hebraicis
Psalmus 20 Hebraice recitatus

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Communis Ecclesiae precatio pro Rege Israelis, ut ei Deus auxilium in discrimine ferat: et pro statu Regni, ut cum tueatur incolumem, quia publicam salutem in se continet. Cui adiungitur promissio, Deum regni istius, cuius author est, fore praesidem, ut perpetuae eius conservationi invigilet.[1]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 20 (19) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis;
protegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto,
et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui,
et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum,
et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo;
et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas;
nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.
Exaudiet illum de caelo sancto suo,
in potentatibus salus dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis;
nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt;
nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XX, p. 88.

Nexus externi

recensere
  Vide Psalmum 19 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 20 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!