Aperire sectionem principem
Paraphrasis psalmi 9:13 in monumento Aquarum Mattiacarum: "Gott, der Bluttat nicht vergisst, gedenkt der Elenden und hört das Schreien der Gebeugten".
Psalmus nonus Hebraice cantus

Psalmus 9 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. Ad modum cantici 'Mut labben'. PSALMUS. David". Psalmus 9 in Septuaginta translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis triginta novem versus continet, sed in Bibliis Hebraicis et versionibus recentioribus hi in duos psalmum nonum et decimum dividuntur. Utique hi triginta novem versus unam acrostichidem formant, in qua quisque versus litterâ alphabeti Hebraici incipit.

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:

David postquam recensuit superiores quas adeptus erat victorias, ac in earum sucessu, Dei gratiam et virtutem magnifice extulit: nunc denuo surgentibus novis hostibus et periculis, implorat eiusdem Dei fidem quem prius Liberatorem erat expertus, eorumque superbiam prosterni optat.[1]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 9, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;
narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te;
psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum;
infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam;
sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius
nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt frameae in finem,
et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu;
8 et Dominus in aeternum permanet.
Paravit in iudicio thronum suum,
9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate
iudicabit populos in iustitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi;
adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia eius
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est;
non est oblitus clamorem pauperum.
14 Miserere mei, Domine
vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo.
Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt;
in laqueo isto quem absconderunt
comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus iudicia faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo
iudicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos,
ut sciant gentes quoniam homines sunt.

[Hic in numeratione Hebraica incipit psalmus 10:]
22 Ut quid, Domine, recessisti longe;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae,
et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator
secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
26 Non est Deus in conspectu eius;
inquinatae sunt viae illius in omni tempore.
Auferuntur iudicia tua a facie eius;
omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
28 Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo;
sub lingua eius labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
30 Oculi eius in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem;
rapere pauperem dum attrahit eum.
31 In laqueo suo humiliabit eum;
inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32 Dixit enim in corde suo Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua;
ne obliviscaris pauperum.
34 Propter quid irritavit impius Deum?
dixit enim in corde suo Non requiret.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper;
orphano tu eris adiutor.
36 Contere brachium peccatoris et maligni;
quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi;
peribitis, gentes, de terra illius.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus;
praeparationem cordis eorum audivit auris tua
39 iudicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

NotaeRecensere

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi IX.

Nexus externiRecensere

  Vide Psalmum 9 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 9 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!