Psalmus 57
Vide etiam paginam discretivam: Miserere mei, Deus
Psalmus 57 (enumeratione Graeca psalmus 56 dictus) libri Psalmorum verbis "Miserere mei, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Ne destruxeris'. David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit." (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista laudat Deum qui eum ab inimicis vexatum confirmat.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Duae sunt huius Psalmi partes: Priore enim suas anxietates exponit David: atque ut necessitas ferebat, opem Dei implorat contra Saulem et reliquos hostes suos. Deinde liberationis spe concepta, ad solvendum Deo sacrificium se accingit.[2]
Verba psalmiRecensere
Haec sunt verba psalmi 57 (56) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum,
Deum qui benefecit mihi.
4 Misit de caelo, et liberavit me;
dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum.
Dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super caelos, Deus,
et in omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam,
et inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;
cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge, gloria mea;
exsurge, psalterium et cithara:
exsurgam diluculo.
10 Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in gentibus:
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super caelos, Deus,
et super omnem terram gloria tua.
NotaeRecensere
- ↑ "Praise and Assurance under Persecution", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 57, p. 266.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 57 spectant. |
- Psalmus 56 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 56 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 57 in Nova Vulgata
- Psalmus 57 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)