Psalmus 51
Psalmus 51 (ordine Graeco psalmus 50) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. PSALMUS. David, / cum venit ad eum Nathan propheta, / postquam cum Bethsabee peccavit." Unus ex psalmis paenitentialibus habetur et saepe in liturgia Iudaica et Christiana adhibetur.
Psalmus 51 ad musicam a multis compositoribus accommodatus est, ut Orlando Lasso, Ioanne Praenestino, ac Gregorio Allegri.
Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:
Inscriptio quam mox videbimus, ostendit qua de causa compositus fuerit hic Psalmus nam quum post admissum gravissimum scelus, diu in lethifero torpore iacuisset David, postquam cum sua obiurgatione expergefecit Nathan, non modo sibi serio displicuit, et humiliatus est coram Deo, sed palam apud omnes testari voluit suam poenitentiam, eiusque monumentum ad posteros relinquere. Ac initio quidem, sceleris sui atrocitatem sibi proponens, ut se ad spem veniae erigat, immensam Dei misericordiam variis elogiis magnifice extollit: et suppliciter fatetur non uno modo se reum esse, sed dignum multis mortibus: quo melius Dei misericordiam provocet. Deinde quia aeternam abdicationem meritus erat, ut merito spoliandus esset omnibus Spiritus sancti donis, solicite precatur in integrum restitui. Tandem si veniam impetraverit, se gratum et memorem fore affirmat. Ad haec ostendit totius Ecclesiae referre ut a Deo exaudiatur. Et certe quia Deus apud ipsum gratiae suae foedus deposuerat, videri potuit in unius hominis persona, collapsa esse omnium salus.[1]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 8, ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Psalmus David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci;
ut iustificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum iudicaris.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem dilexisti;
incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam,
et exsultabunt ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13 Ne proiicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui,
et spiritu principali confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae,
et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique;
holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Ierusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta;
tunc imponent super altare tuum vitulos.
Notae
recensere- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi LI.
Nexus externi
recensereVide Psalmum 50 (51) apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 51 spectant. |
- Psalmus 50 (51) in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 50 (51) in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 51 in Nova Vulgata
- Psalmus 51 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |