Psalmus 149 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Alleluia" et verbis Cantate Domino canticum novum; / laus eius in ecclesia sanctorum.".

Psalmus 149 Hebraicus in manuscripto saeculi XIII
Primi verbi psalmi 149 in ecclesia visitationis Mariae oppidi Austriaci Vomp

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Si Psalmum hunc cum superioribus, et cum proximo qui ultimus erit, conferre libeat, hoc solum est discrimen, quod antehac peculiarem gratiam qua Deus Ecclesiam suam fovet ac tuetur, generali providenntiae qua mundum sustinet, permiscuit Propheta quisquis fuerit Psalmi author: nunc tantum de beneficiis disserit quibus Ecclesiam suam prosequitur. Proximo autem solum in genere fiet potentiae Dei mentio.[1]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 149 ex versione vulgata Clementina:

1 Alleluia.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israël in eo qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro;
in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria;
laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum,
et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus,
increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus,
et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum:
gloria haec est omnibus sanctis eius.
Alleluia.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi CXLIX.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 149 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!