Psalmus 76 (enumeratione Graeca psalmus 75 dictus) libri Psalmorum verbis "Notus in Iudaea" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum Israël, omnium terrarum iudicem, laudat.[1]

Psalmus 76 in psalterio Parmensi

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hic celebratur Dei gratia et veritas, quod se urbis Hierosolymae custodem fore pollicitus, incredibili potentia eam adversus bellicosos et valide instructos hostes defenderit.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 76 (75) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Iudaea Deus;
in Israël magnum nomen eius.
3 Et factus est in pace locus eius,
et habitatio eius in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Iacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi?
ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti iudicium:
terra tremuit et quievit 10 cum exsurgeret in iudicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu eius affertis munera:
terribili, 13 et ei qui aufert spiritum principum:
terribili apud reges terrae.

  1. "Israel’s God—Judge of All the Earth", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 76, p. 345.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 76 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)