Aperire sectionem principem
"Omnes gentes, plaudite" in antiphonario saeculi X
Introitus "Omnes gentes, plaudite", cantus Gregorianus

Psalmus 47 (enumeratione Graeca psalmus 46 dictus) libri Psalmorum verbis "Omnes gentes, plaudite" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo regnum Dei super nationes habitum tractatur.[1]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 47 (46) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2 Omnes gentes, plaudite manibus;
iubilate Deo in voce exsultationis:
3 quoniam Dominus excelsus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
4 Subiecit populos nobis,
et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis haereditatem suam;
speciem Iacob quam dilexit.
6 Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo nostro, psallite;
psallite regi nostro, psallite:
8 quoniam rex omnis terrae Deus,
psallite sapienter.
9 Regnabit Deus super gentes;
Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,
quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.

InterpretatioRecensere

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, interpretationem Christianam faciens, sic argumentum psalmi descripsit:

Putant nonnulli, Psalmum hunc fuisse compositum quando dedicatum fuit templum, et arca foederis in Sanctuario locata. Sed quia parum firma est divinatio, praestabit, nisi fallor, omissa illa circunstantia, expendere quid contineat, et in quem praecipue usum aptandus sit. Dubium quidem non est ad solnennes conventus fuisse destinatum: quod ex toto contextu colligere promptum est. Imo fieri potest ut ante templum extructum quum adhuc in tabernaculo quiesceret arca, Levitis fuerit dicatus a Davide. Quisquis autem fuerit author, hortatur non Israelitas modo, sed omnes populos ad purum unius Dei cultum. Quanquam praecipue gratiam, qua Deus genus Abrahae pro illo tempore dignatus erat, extollit: sicuti etiam ex fonte illo salus toti mundo oritura erat. Vaticinium tamen de futuro Christi regno continet: quia gloriam quae tunc in umbratili Sanctuario fulgebat, longe lateque conspicuam fore docet: quando Deus ipse gratiae suae radios procul emittet, ut in societatem coalescant Reges et populi cum Abrahae filiis.[2]

NotaeRecensere

  1. "God's Rule over the Nations", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 47, p. 221.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 47 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)