Psalmus 130
Psalmus 130 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "De profundis clamavi ad te, Domine" et superscriptionem habet "Canticum ascensionum".
Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. In Septuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis, hic psalmus 129 dicitur.
Hic psalmus, qui saepe prex paenitentialis et inter exsequias canitur, a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia, a Iosquino Desprez, Iohanne Sebastiano Bach, Marcello Dupré, Arthuro Honegger et aliis.
Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:
Sive privatim suo nomine oret Propheta, sive Ecclesiae totius personam sustineat, malis obrutus ardenti vehementia liberationem flagitat. Et quamquam se iuste castigari agnoscit Dei manu, se tamen et pios omnes ad bene sperandum hortatur, quia Deus suorum sit perpetuus redemptor, et in promptu suppetat ratio qua eos a morte eripiat.[1]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 130 (129), ex versione vulgata Clementina:
1 Canticum graduum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est;
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem,
speret Israël in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israël
ex omnibus iniquitatibus eius.
Notae
recensere- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi CXXX.
Nexus externi
recensereVide Psalmum 129 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 130 spectant. |
- Psalmus 129 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 129 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 130 in Nova Vulgata
- Psalmus 130 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |