Aperire sectionem principem
"Harmonia mundi", imago anni 1806 quae se ad psalmum 19 refert
Psalmus 19 Hebraice recitatus

Psalmus 19 (enumeratione Graeca psalmus 18 dictus) libri Psalmorum incipit verbis "Caeli enarrant" et superscriptione "Magistro chori. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata).

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David fideles ad considerandam Dei gloriam hortari volens, primo eius speculum in caelorum machina et exquisiti ordinis artificio prooponit: deinde ad Legem nos revocat, in qua magis familiariter se Deus patefecit electo populo. Itaque hanc peculiarem gratiam pluribus verbis prosequitur, Legis usum commendans. Tandem Psalmum precatione claudit.[1]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 19 (18) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum.
5 In omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
6 In sole posuit tabernaculum suum;
et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam;
7 a summo caelo egressio eius.
Et occursus eius usque ad summum eius;
nec est qui se abscondat a calore eius.
8 Lex Domini immaculata, convertens animas;
testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda;
praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi;
iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum.
12 Etenim servus tuus custodit ea;
in custodiendis illis retributio multa.
13 Delicta quis intelligit?
ab occultis meis munda me;
14 et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero,
et emundabor a delicto maximo.
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adiutor meus, et redemptor meus.

NotaeRecensere

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XIX, p. 81.

Nexus externiRecensere

  Vide Psalmum 18 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 19 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!