Psalmus 75 (enumeratione Graeca psalmus 74 dictus) libri Psalmorum verbis "Confitebimur tibi" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum "Ne destruxeris". PSALMUS. Asaph. Canticum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista gratias Deo propter mirabilia eius agit.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Communis est Ecclesiae gratulatio, dum reputat solo Dei arbitrio gubernari mundum: se vero eius gratia et virtute sustineri. Qua fiducia superbis Dei contemptoribus insultat, quos vesana sua temeritas ad effraenem licentiam praecipites agit.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 75 (74) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum;
narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus,
ego iustitias iudicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea:
ego confirmavi columnas eius.
5 Dixi iniquis: Nolite inique agere:
et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6 nolite extollere in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus:
8 quoniam Deus iudex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen faex eius non est exinanita:
bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum;
cantabo Deo Iacob:
11 et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua iusti.

  1. "Thanksgiving for God’s Wondrous Deeds", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 75, p. 342.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 75 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)