Canticum ascensionum
Canticum ascensionum[1] sive canticum graduum[2] (Hebraice שִׁיר המַעֲלוֹת, shir hama'aloth) est superscriptio, quae in quindecim psalmis reperitur: 120–134 (vel numeratione Graeca 119–133). Significatio eius controversa est. Alii putant hos psalmos a peregrinis Hierosolymam ascendentibus cantatos esse, alii contendunt hoc nomen ad ipsorum carminum parallelismum referri.[3]

Psalmus 122 (121), unum ex canticis ascensionis, in muro inscriptus prope ostium Civitatis David Hierosolymae
NotaeRecensere
- ↑ Sic in Nova Vulgata.
- ↑ Sic in Vulgata antiqua.
- ↑ Michael Coogan, ed., The New Oxford Annotated Bible (Oxoniae: Oxford University Press, 2010), p. 840.
Liber Psalmorum — תהילים
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |